monumenta.ch > Petrus Blesensis > 31
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXX. AD R. BATHONIENSEM EPISCOPUM ELECTUM. A. D. 1175.] <<<     >>> EPISTULA XXXII. AD PRIOREM CANTUARIENSEM.

bnf14764.30-b8  bnf2607.61 r-b29  EPISTULA XXXI. AD RADULPHUM [Radulphus ille est, cuius elogium sic paucis describit H. eiusdem coenobii monachus sub eiusdem regula educatus, tomo II Monastici Anglic., fol. 733: «Vir omni laude dignus, religionis speculum, flos ordinis, forma disciplinae. Memoria illius in compositione odoris, opus pigmentarii, illius utique, qui in vase fragili ut virtutum encomia congessit.» Porro Fontanense monasterium tempore S. Bernardi, scilicet ann. 1132, fundatum fuit a monachis de coenobio Eboracensi ordinis Cisterciensis illuc ab archiepiscopo Turstino deductis.] ABBATEM DE FONTANIS. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM.---Gratias agit tum R. abbati, quod se graviter ex morbo afflictum miseratus sit, tum in primis Deo, quod misericorditer flagellarit, fuseque ex sacris litteris ostendit infirmitates, aliasque huius vitae afflictiones salutares, utiles et dulces esse, ac inter singularia Dei dona numerandas.]
Reverendo Patri, et domino R. Dei gratia abbati de Fontanis, suus P. Blesensis Bath. archid., salutem in eo sine quo non est salus.
2 Audivi, quam pia benignitate condoletis meis doloribus, et mala quae patior, communicatis vobis quodam sustinentiae participio, et intimae compassionis affectu. Gratias ago gratiae largitori, quia me misericorditer flagellavit; cum enim ambularem in magnis et mirabilibus super me, et quasi superventum me continua prosperitas elevasset, elevans allisit me Dominus [Psal. 101.], et humiliavit me, qui est ante saecula.
3 Secundum duritiam meam, et cor impoenitens thesaurizabam mihi iram in die tremendi iudicii dicii [Rom. 2.]. Christus iram mihi convertit in gratiam, infirmari me volens, ne gravius infirmarer. Eram salutis meae neglector et immemor; sed desidem, et in via Domini lentescentem infirmitatum multiplicitas stimulavit ad cursum.
4 Verbum Prophetae est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt [Psal. 15.]. Adhuc tamen gravissime affligor. Utinam quae patior, sustineam patienter; omnes enim cordis aut corporis afflictio citra meritum et fructum salutis est sine patientiae condimento. Ipsae virtutes, nisi patientiae habeant fundamentum, nomen virtutis et officium perdiderunt: Nam vidua est virtus, quam non patientia firmat [Versus iste desumptus est ex Psychomachia Prudentii De patientiae et irae congressu, sect. 4, versu ult.].
5 Quidam in prosperis fortes sunt, confitentes Domino, cum benefecerit eis, sed in miseriis non subsistent [Psal. 48.]. Sane patientia saepissime periclitatur, lacessita iniuriis: nec enim fortitudo hominis aenea est, ut sustineat, sed tolerantia ipsius iuxta divinae dispensationem gratiae promovetur aut deficit, minuitur aut grandescit.
6 Quis miseriam et infirmitatem inter Dei dona non computet, cum Christus Apostolo dicat: Sufficit tibi gratia hab707.42 v mea: nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. 12.]? Idcirco idem bnf2607.61 v Apostolus edoctus in schola experientiae, quod Magister quandoque praedixerat: Quando, inquit, infirmor, tunc fortior sum et potens [II Cor. 12.]. Quod enim apud sapientiam huius mundi, quae stultitia est apud Deum, videtur afflictio, consolatio est [Vide de hac re tractatum Petri Blesensis De utilitate tribulationum.] his qui recto sunt corde.
7 Unde Apostolus: Pro me, inquit, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis [II Cor. 11.]. Iob afflictione corporis et substantiae temporalis amissione multatus: Qui afflictus est, inquit, erit in gloria [Iob. 22.], et quod impatientia supplicium reputat, humiliter patienti ad solatium cedit.
8 Cum enim patientiae fructum consideratius pensat, levigatur onus, et dulcescit afflictio, dum in ipsorum pressura gravaminum futuras consolationis primitias iam praegustat. Propterea idem Iob dicit: Tollat manum suam, et succidat me; et haec sit consolatio mea, ut affligens me dolore non parcat [Iob. 6.]. Habacuc etiam in cantico suo cecinit, dicens: Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, et ascendam ad populum accinctum nostrum [Habac. 3.]. Sciebat quod sequeretur vindemia post trituram, post afflictionem laetitia, cederetque contumelia corporis ad coronam.
9 Apostolus ad Corinthios scribens dicit: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra [II Cor. 1.]. Et ad Hebraeos: Spectaculum facti opprobriis et turbationibus, rapinam bonorum nostrorum recepimus cum gaudio, cognoscentes nos habere meliorem et manentem substantiam [Hebr. 10.]. Iacobus etiam sciens quam magna sit multitudo dulcedinis Dei in flagellis ipsius, dicit: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis [Iac. 1.]. Flagellat enim Dominus omnem filium, quem recipit [Hebr. 12.]. Visitat eum diluculo, et subito probat illum: visitat et probat, ut sic spiritum eius a spiritu maligno custodiat [Iob. 9.]. Et visitatio tua, inquit quidam aegrotus, custodivit spiritum meum [Iob. 10.]. Flagello Domini pulvis excutitur, quem ad deformationem animae iniquitas assiduata congessit, et exteriori vulnere sanatur plaga interior.
10 Nam testimonio Salomonis livor vulneris absterget mala et plaga in secretioribus ventris [Apud LXX sic legitur: ὑπώψια καὶ συντρίμματα συναντᾶ κακοῖς, πληγαὶ δὲ εἰς ταμιεῖα κοιλίας id est Livores et contritiones occurrunt malis; plagae autem in secreta ventris. Aquila et Theodotion habent, μώλωπες τραυμάτων, Livores vulnerum. Hebraica versio sic: Livores vulneris detersio in malo, et plagae interioribus ventris. Chaldaica: Pavores et plagae occurrunt malo, et ictus in interioribus ventris. Syriaca: Contritio atque supplicium occurrerunt flagitiosis, et plaga ad intima ventris eorum. Arabica: Opprobria et fracturae occurrent perversis, et perturbationes in cellis ventris eorum. Sensus ergo est: Quemadmodum plagae in summa et in ima cute cum dolore sanantur, ita et malus afflictionibus et angustiis purgatur et sanatur. Et est metaphora deducta a corpore ad animam. Ac si dicat: Quod in plagis corporis videmus fieri, idem de plagis mentis sentiendum est. Ut vulnera quae sunt in extrema cute, et plagae quae altius infiguntur, veluti ad intima et ad viscera, cum dolore et malo curantur; sic malus homo nunquam nisi suo damno sapit, neque corrigitur nisi per dolorem et angustias. Livores Hebr. sanguinem concretum proprie significant.]. Sic irascitur Dominus, ut mansuescat, affligit ut parcat, prosternit ut erigat. Et quis, Domine, novit potestatem irae tuae [Psal. 89.]? Plena est enim miserationibus ira Dei; et indicia tuae animadversionis, quam specialiter exerces in tuos, certa sunt pietatis indicia.
11 Iustorum siquidem animae in manu Dei sunt [Sap. 3.]. Ideo inter delicias et dolores, inter iram Domini et misericordiam sapientes in flagellis agnoscunt specialiter: Exsultaverunt, inquit, filiae Iudae propter iudicia tua, Domine [Psal. 96.]. Omnis disciplina in praesenti amarissima est; in futuro autem hab707.43 r reddet fructum pacatissimum [Hebr. 12.]. Sane, qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur, cum daemonibus flagellabuntur. Iusto itaque melius est, hic incidi, hic uri, ut aeternos cruciatus absorbeat vexatio temporalis. Transivimus per ignem et aquam, dicit quidam, et eduxisti nos in refrigerium [Psal. 85.]. Iustus enim testimonio beati Iob, miseriae suae obliviscetur, et, quasi aquarum quae praeterierunt, non recordabitur [Iob. 11.]. Sicut meridianus fulgor consurget ad vesperam, et cum se consumptum putaverit, orietur ut Lucifer [Iob. 6.]. Plane adhuc anxie affligor, adhuc sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.
12 Scio tamen quod minor est poena, quam praecesserit culpa. Donum Dei est, quod infirmor; Dei gratia, quod affligor. Medicus non semper dulcia ministrat aegroto, sed frequenter amaras porrigit potiones. Cholera, bnf14764.31 cui cibus delicatior causam dedit, saepe purgatur absynthio; et apostemata, quae ex otio et crapula succreverunt, ustio sanat et purgat incisio.
13 Pro purgatorio mihi est vicissitudo febrilis, caloris et frigoris [Et haec est communis theologorum post concilium Tridentinum, sess. 14, c. 9, opinio, morbos afflictiones et flagella, quibus a Deo in hac vita punimur, si patienter a nobis tolerentur, esse satisfactoria, et purgatorii poenas relaxare. Ita Sylvius in supplem. qu. 15, art. 2.]. Spero autem in eo, qui spes nostra est, quod non consurget duplex tribulatio: nec iudicabit me Dominus bis in idipsum [Nahum. 1.]. Si praesentes carnis molestias patienter, et cum aequanimitate sustineo, mortem interminabilem poena redimet momentanea, et temporalis afflictio transiet cum aeterna. Patior quidem, pro iniquitatibus meis: Utinam mihi desuper datum esset pro iustitia pati: Beati enim, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam [Matth. 5.]. Nemo, inquit Petrus apostolus, patiatur ut fur, aut homicida, aut avarus, aut alienorum appetitor; sed, si bene facientes sustineatis, haec est gratia apud Deum.
14 Saepe legimus illustres viros, authenticos senes, elegantes pueros, virgines etiam delicatas, pro Christo flagella, ignes, gladios, bestias, et caetera suppliciorum genera pertulisse. Illi pro iustitia torquebantur, ego pro iniquitate mea affligor. Sufficit mihi ad sustinentiam Christi gratia, ut habeam patientiae illius documenta, nec deficiat a pusillanimitate spiritus et tempestate [I Petr. 4] caro debilis et toties flagellata.

bnf16714.29 sbb1698.20

Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXX. AD R. BATHONIENSEM EPISCOPUM ELECTUM. A. D. 1175.] <<<     >>> EPISTULA XXXII. AD PRIOREM CANTUARIENSEM.
monumenta.ch > Petrus Blesensis > 31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik